Sunday, December 09, 2007

Mirabile Futurum


Audio vocem de mirabili futuro,
Matutinam vocem, rore humidam.
Audio vocem, et pericula ventura
Turbant mentem, sicut puero cuidam.

R.: Mirabile futurum, ne esto mihi durum,
Ne esto mihi durum, ne esto durum.
Origine ex pura ad optimum futurum,
Ad optimum futurum iam nunc egressus sum.

Audio vocem de mirabili futuro,
Illa vocat me in loca divina.
Audio vocem semper interrogaturam:
Quid iam fecerim pro die crastina?

Iuro me futurum bonum atque castum
Nec amicum relicturum miserum.
Audio vocem et festino hoc vocatu
Via aspera ad illud futurum.


1 comment:

Anonymous said...

Слышу голос из прекрасного далека,
Голос утренней серебряной росы,
Слышу голос, голос спрашивает строго:
"А сегодня что для завтра сделал ты?"

Прекрасное далеко, не будь ко мне жестоко,
Не будь ко мне жестоко, жестоко не будь.
От чистого истока в прекрасное далеко,
В прекрасное далеко я начинаю путь...

Ну, как-то так... )))